CARO Humana

CARO Humana
CARO Humana
comesta ab amicis, ab inimicis. De Thracibus namque legimus, carissimos suos in propriis visceribus sepeliisse. Quod idem in India Occidentali faciunt populi quidam efferati, qui ipsi devorant suos mortuos, quos tamen plerumque trucidant, ne morte exspirantes naturali minus delicatas superstitibus epulas praebeant. Wendelin. Doctr. Polit. l. 2. c. 21. thes. 2. Contra Tydeum ἀνδροβρῶτα indigitans Sextus Pyrrhonius, Hypotypos. l. 3. c. 24. eum cerebrum hostis comedisse perhibet: Α῎λλα καὶ τῶ ἀνθρωπίνων γεύσαςθαι σαρκῶν, παῤ ἡμῖν μὲν ἄθεσμον, πἀρ ὅλοις δὲ βαρβάροις ἔθνεσιν ἀδιάφορόν ἐςτι. Καὶ τί δεῖ τοὺς βαρβάρουσ λέγειν, εἴπου καὶ ὁ Τυδεὺς τὸν ἐγκέφαλον τοῦ πολεμίου λέγεται φαγεῖν, Sed et humanas gustare carnes, apud nos quidem impium, apud totas vero gentes barbaras, indifferens est. Imo quid dico de Barbaris, cum et Tydeus hostis sui cerebrum depastus sit. Vide quoque Euripidem, et Dosiadem, Arâ secunda, cum Commentariis Salmas. Idem per detestandam calumniam Christianis olim impactum, uti legimus apud Minucium Felicem, et omnes fere veteres Ecclesiae Doctores, dicemusque infra ubi de Cena Domini, it. voce Infanticidium. Occasione ortâ a Cataphrygum, Pepuzianorum, Quintillianorum aliorumque haereticorum nefandis epulis, quibus defungebantur, cum sacerrimis suis sacris vacabant, ubi Geverh. Elmenhorst. Commentar. ad Minucium pluribus docet. At non rato fame eo adacti homines, alias a tanto facinore abhorrentes: ut ex Historia sacra, de obsidione Samariae et Iosepho, de obsidione Hierosolymae, novimus. Bellisarii tempore in Liguria tantam fuisse famen, ut multae matres proprios filios comederint, notatum est Guid. Fornerio, ad Cassiodor. l. 2. Ep. 27. Certe homines comedere, inter diras res et legibus vetitas, ponit Aetius Medicus, l. 2. c. 84. Atque ut foedum prodigium recenset Iul. Obsequens, c. 37. Quod portentum irâ Cereris obvenire dicebant, ut videre est in Oraculo antiquo, quod recenset Pausan. l. 8. cuius haec sententia:
Ipsa Ceres flavam segetem subtraxit, et ipsa
Fecundam invidit miseris pastoribus herbam;
Praemiaque eripiens et prisci commoda honoris,
Liba itidem donata Deis absumere adegit.
Coget ea et natos et mandere membra vicissim,
Ni festo populus placet libamine divam, etc.
Vide Caspar. Barthium, Adversar. Tom. 3. l. 136. c. 1. et Animadversion. ad Papinium Statium, Tom. 3. p. 941. ex antiquis vero Athenionem in Encomio Coquorum, apud Athenaeum l. 14. c. 13. Quibus adde Homer. Il. 10. ubi de Achille, Tacitum, Histor. l. 4. c. 42. ubi de Regulo, Guilielmum Brittonem, l. 7. v. 540. ubi de fetu recenti comesto, Procopium, Histor. Goth. l. 2. Iac. Ciglerum in Excidio Holmiae p. 107. Paul. Iovium, Elogiorum l. 3. Alios.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • HUMANA — I. HUMANA Caro comesta. vide supra Caro humana: Addo hîc saltem, quod humanis corporibus milites vesci Hannibalem docuisse, legimus apud Liv. l. 23. c. 5. De Humana hostia, vide supra Hostia. Apud Vett. qui Humanarum Virtutum modum videbantur… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CARO — horrori Pythagoraeis fuit: Unde multi antiquorum tradiderunt, eos omnibus epulis per mortem paratis abstinuisse, Quintilian. decl. 13. Sed falsam hanc opinionem A. Gellius vocat, l. 4. c. 11. docetque ex Aristoxeno, porculis minusculis et haedis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Julio de Caro — Orquesta típica Julio De Caro Datos generales Nombre real Julio De Caro …   Wikipedia Español

  • CADAVER — a cadendo, Latinis Graecisque, quibus πτῶμα dicitur. Quod videre propinquis aliisque olim nefas, attrectare, piaculum habitum. Vide infra ubi de Funebribus ac Morticinio. Hinc Cadavera hostium sepulturâ arcendi aut canibus laceranda obiciendi,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FAME necare — iurisdictionis species, apud Aragonenses. Fori Oscae A. C. 1247. sub Iacobo I. Aragon. Rege Si homo infantionis occiderit hominem infantionis, talem homicidam potest dominus eius in captione, fame, sui aut frigore necare. Sic in Observantiis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • El ecologista escéptico — Saltar a navegación, búsqueda El ecologista escéptico Título original Verdens Sande Tilstand (Danés) Autor Bjørn Lomborg País Dinamarca …   Wikipedia Español

  • Mensch — 1. A verzagte Möntsch isch im Himmel nid sichar. (Bern.) – Zyro, 108. 2. Ach, Mensch, betracht , wie Gott verlacht all deinen Pracht, der in einer Nacht wird zu nichts gemacht. – Gerlach, 9. 3. Ain verkerter mensch richtet hader an vnd ain… …   Deutsches Sprichwörter-Lexikon

  • Materiales para aislamiento de edificios — Ejemplo de aislamiento con mantas de lana mineral y otros selladores. Una selección de materiales de aislamiento puede ayudar al aislamiento de edificios. Todos estos se basan en los principios del aislamiento térmico. Materiales utilizados para… …   Wikipedia Español

  • Partido Conservador Colombiano — Saltar a navegación, búsqueda Partido Conservador Colombiano PCC …   Wikipedia Español

  • Carne — Saltar a navegación, búsqueda Mezclas de diversas carnes: bovina, porcina y de pollo …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”